Pagina:Le Ciàcole de Bepi, Roma 1908.pdf/13

Da Wikisource
Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.


Dies infelices et noctes meretrices
     Transeo in lontana carcere vaticana,
     Tristis et dolens, piger et male olens,
     Sine appetentia, quamvis ministret scientia
     Aperitivos, jalapas, lavativos
     Et alias tales medelas suinales,
     Quas mitto retro libenter Divo Petro.
     In tali exitio male procedit mictio,
     Veniunt dolores ad pedes posteriores
     Et derelictus, cruciatus, imo frictus,
     In corde meo hanc gratiam peto a Deo,
     Et, o, quam peto, nec semper in secreto,
     Ridentes valles, solitariosque calles,
     Nemora, colles virentes atque molles
     Et rura amoena in quiete alta et serena,
     Ubi suaves amores canunt aves,
     Vel potius undas sonantes et profundas,
     Cymbas natantes, mulieres balneantes,
     Pisces assatos vel caccabo elixatos,
     Vina divina Vallipollicellina,
     Cum Tervisina lucanica suina;
     Sed magis pacem jucundam et tenacem,
     Corda sincera in amicitia vera,
     Frontes apertas et te, sancta LIBERTAS!

Heu mihi! Haec omnia sunt sicut aegri somnia,
     Nec valet flere, nec juvat Miserere,
     Nec calcitrare, nec crepitus jactare!
     Deus me non audit nec diabolus exaudit
     Et plumbea quies ac sempiterni dies
     Me vexant, angunt et binas pilas frangunt.
     Moriar et vitam nequam et parasitam
     Amittam, tristis, forsan in diebus istis!

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Le_Ciàcole_de_Bepi,_Roma_1908.pdf/13&oldid=74481"