Pagina:Le Ciàcole de Bepi, Roma 1908.pdf/14

Da Wikisource
Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.

     Moriar! Transivi nec gemitus audivi,
     Visus habebam nec miseros videbam,
     Transivi mundum ut spectrum iracundum.
     Dilexi tantum, ex corde, Officium Sanctum,
     Dilexi hircinos inunctos capucinos,
     Dominicanos et firmos Salesianos,
     Nec non mœchantes Sorores et prægnantes:
     Sed bene odivi et scutica punivi
     Intelligentiam, rationem et sapientiam.
     Odivi et saepe fui dirus in præsepe,
     Quia, donec vixi, sauciavi, maledixi,
     Evomui obscœna in domo Dei venena,
     Sillabos feci, scommunicas projeci...
     Moriar, sed fortis, nunc et in hora mortis,
     In verba extrema dicam et anathema!...
     Et modo in isto omnia novavi in Christo.

Alsi et sudavi in tœdio et lacrimavi
     Huc catenatus et pene tumulatus;
     Sed habui tamen hinc aliquod solamen
     A Musa læta quæ fecit me poeta.
     O dulcis Musa, nec tetra nec obtusa,
     Jucunda Dea, pellex amica mea,
     Scortum suave, dulcedo et amor, Ave!
     Mecum lusisti et, melle tuo, mulsisti
     Spasmata crucis, ut rosea nuncia lucis
     Excitat flores, blanditias et lepores.
     Per te revixi et sacrum carmen dixi,
     Veneto more, in pace et in amore.
     O meae lacunæ sub glauca basia lunae,
     Murmur undarum, cœruleum mare et clarum,
     Templum Marcianum, palatium dioecesanum
     Ubi subrisi comedens risi et bisi,

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Le_Ciàcole_de_Bepi,_Roma_1908.pdf/14&oldid=74483"