Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/84

Da Wikisource
Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.

esset modus, absque pecuniis, devenire posse ad conclusionem, in hoc casu contenti sumus, quod promettere possitis usque ad summam 111/m duct. annuatim solvendorum in Constantinopoli, seu singulis duobus annis, per accessum consulis nostri illuc, per cotimum mercantiarum, et non sub nomine carragij, sicut nobis scripsistis; et si videbitis posse nos aliqualiter avantagiare, bene quidem, quando vero non, contenti sumus, quod concludatis juxta copia capitulorum, sive reformationum nostrarum, quas ad informationem vestram mittimus, his insertas, commemorantes etiam vobis, et volentes, quod si secundum dictas reformationes nostras, concludere non possetis, non restetis tamen, sicut melius facere posse videbitis, devenire ad conclusionem pacis, sicut etiam in fine dicte copie et reformationis cavetur.

Verum, si facta omni experientia, non esset possibile devenire ad conclusionem cum summa 111/m. ducatorum, in hoc casu volumus, quod non possendo aliter facere, condescendatis ad ducat 1111/m. et denique etiam si hoc modo concludere non possetis, fatiatis cum ducat V./m. sicut scripsistis nobis non dubitare posse concludere. Commemorantes preterea vobis, quod si forte promoveretur vobis quicquam quod dare deberemus aliquid domino teucro propter Nepatum, seu alia de causa, date operam, quod omnia comprehendantur et intelligantur in summa nunc debenda per conclusionem pacis quam facietis.

Quum prout nostis, vir nobilis Aluisius Contareno captivus est in seraleo teucri crudelissime tractatus, sunt etiam multi nostri nobiles cives ac subditi, miserabili captivitate detenti in diversis locis illarum partium, mandamus vobis quod, per omnes illos prudentes modos et vias quas magis utiles judicabitis, detis accuratissimam operam, et faciatis omnimodam instantiam et experientiam, tam apud dominum teucrum, quam aliter pro liberatione votiva dicti Aloisi Contareno, et aliorum captivorum suprascriptorum, quam, summum in modum audire desideramus.

De parte . . . . . . . 76.

Ut melius exequi possitis nostra mandata advisamus vos, quod jussimus regimini Negropontis, ac capitaneo nostro generali maris, quod immediate vobis providere debeant de aliqua summa pecuniarum, pro vestris expensis, quas postea ipsi accipient de aliis pecunijs quas ad eos quamprimum missuri sumus, cum una galea nostra, quam de presenti armari facimus, ut ad prefatum capitaneum nostrum se conferat,.

11.
Ser Paulus Darpino, Ser Antonius de Priolis, Sap. Ordinum.

Volunt partem scribendi oratori nostro ad teucrum per totum, cum additionibus infrascriptis — Videlicet:

Quod ad evitanda inconvenientia, que sequi possent, sub pretextu pratice huius pacis cum teucro, aliquis seu aliqui cives et mercatores nostri ire non possint cum havere suo, seu mittere Constantinopolim aut ad alias terras subiectas teucro, a strictu supra, absque deliberatione et licentia istius consilij, sub pena contrabandi totius eius quod portaretur, seu mitteretur per se vel per alios quovis modo.

Preterea ordinetur, et captum sit, quod de presenti, mitti debeant viro nobili ser Jacobo Lauredano capitaneo nostro generali maris a ducatos V/m. us-

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453.djvu/84&oldid=67027"