fuimus. Hec demum, solita devotione nostra sanctitatis vestre, cujus sumus deditissimi filij, pro satisfactione debiti nostri significasse voluimus, ut apud deum et mundum pateat honestas nostra, nec unquam accusari possimus.
De parte | 58 | 76 |
De non | 8 | — |
Non sincere | 5 | 6 |
- Ser Bartholomeo Marcello oratori nostro
- ad Imperatorem turcorum.
Habuimus literas vestras datas 25 Septembris preteriti, ex quibus intelleximus omnia per vos gestas usque ad expeditionem earum in executionem mandatorum nostrorum. Postea etiam huic applicuit, licet tamen tardus fuerit in venieudo, prudens vir Nicolaus Sagundino quem ad nos misistis, nobisque in particulari exposuit, quantum per vos sibi commissum extitit, cumque romanus pontifex eum audire voluerit, juxta requisitionem suam, ad euro se contulit, ut subinde etiam ad Serenissimum Regem Aragonum qui eum requisivit, se transferre possit. Licetque idem Nicolaus nundum reversus sit, tamen quia intentio et dispositio nostra est, habere bonam pacem, et amiciciam cum domino imperatore turcorum, volumus et mandamus vobis cum nostro Consilio Rogatorum, quod detis vobis operam eundi quamprimum ad presentiam ipsius domini teucri, declarando sibi hanc bonam mentem et intentionem nostram, vivendi in pacem eum Excellentia sua per illos modos, et cum illismet conditionibus, qui et que continentur in pace quam habuimus cum Imperatore quondam domino genitore suo, ac aliis progenitoribus suis, et ita volumus, quod super hoc omnimodam experientiam faciatis.
Verum quum sicut per vestras literas, et per ipsum Nicolaum intelleximus, ex praticis per vos habitis, videtur, prefatum dominum teucrum a nobis velle habere pecunias, dicimus, quod si Excellentia sua vult nobis dare Stalimenem et illas alias insulas extra strictum, que fuerunt olim Imperatoris Constantinopolis contenti sumus dare sibi annuatim ducatos 111/m. pro insulis antedictis, et si facta omni instantia, non possetis remanere concors cum 111/m. duct. contenti sumus quod faciatis cum 1111/m. et non possendo etiam concludere hoc modo, tandem contentamur, non possendo melius facere, quod concludatis cum duct. V/m. annuatim. Sed si non possetis habere omnes insulas antedictas, dumodo habeatis Stalimenem, faciatis absque insula illa, procurando habere eam partem aliarum insularum predictarum quam poteritis.
Si vero, facta per vos omni instantia, non esset modus devenire ad conclusionem pacis juxta modos et conditiones superius declaratas, in hoc casu contenti sumus, et volumus, quod intretis ad practicam dicte pacis, per modos quos nobis scripsistis per literas vestras XXV. septembris, fatiendo omnem experientiam avantagiandi nos in omnibus quanto magis possibile vobis erit. Et si non