Salta al contegnùo

Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/4

Da Wikisource
EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
[p. 69 modifica]
4.
Die ultimo Augusti.
Ser Pasqualis Maripetro proc. Ser Franciscus Georgio, Sapientes consilii.

Quum nova que habentur ex Constantinopoli de publicatione guerre per Imperatorem turcorum, quam urbem, mari terraque, cunctis viribus expugnare disponit, tam pro honore dei, quam pro commodo nostro, et universali benefitio mercatorum nostrorum, tantum magnifacienda sunt, quantum merito fieri debet, sitque necessarium super hoc facere provisionem, et assecurare galeas nostras viagij Romanie:

Vadit pars, quod immediate hinc expediri debeat una velocissima barca, que vadat ad repperiendum virum nobilem Gabrielem Tarvisano vicecapitaneum nostrum Culphi, sibi mandetur, quod cum galea de Creta secum existente, subito itineri se commitat, et vadat primo Corphoum, quanto celerius esse possit, palmando, et atterzando galeas ipsas, absque ulla perdicione temporis, et scribatur, et mandetur regimini nostro Corphoy, quod, de quibuscumque pecuniis ac de denarijserrata corrige originale gubernatorum et tesauriorum novorum, subvenire debeat, et expedire galeas predictas, ita que sint atterzate, et bene in puncto. Et etiam cum dictis pecuniis, cum omni accuratissimo studio et diligentia, armare et expedire galeam nostram deinde, ut una cum predictis duabus galeis, vel imediate post eas, se [p. 70 modifica]transferrat Negropontem, et committatur dicto vicecapitaneo nostro Culphi, quod non amittendo ullum tempus, dirigat se Mothonum, et inde Negropontem. Regimini autem nostro Mothoni mandetur, quod, recuperatis omnibus pecuniis nostris, quacumque ratione, et tam gubernatorum, quam tesaurariorum novorum, eas subito mittere debeant Neapolim Romanie, et scribatur illi regimini nostro, quod subito armare et expedire debeat galeam nostram, quam illic habent, ut cum omni celeritate se conferat Nigropontem, tam cum pecuniis de Mothono, quam cum omnibus aliis pecuniis thesaurariorum, et aliter quas illic recuperare poterunt. Quamprimum vero, dictus vicecapetaneus attigerit Negropontem, si galee nostre viagij Romanie, illic se repperient, que propter novitatem turcorum, viagium suum prosequi nequivissent, est nostre intentionis, quod armetur immediate galea nostra Nigropontis, et ita scribatur efficacissime illi regimini nostro, quod de omnibus pecuniis, ut supra, facere studeat. Ordinetur quoque et mandetur, quod capitaneus galearum nostrarum Romanie una cum regimine Nigropontis, ac cum vicecapitaneo Culphi, convocatis etiam usque ad numerum XII nobilium mercatorum nostrorum supra dictis galeis Romanie, qui eis videbuntur, omnes invicem esse debeant, et si per illa que veridice presencient de armata turcorum, videbitur eis, seu majori parti eorum, secure ire posse Constantinopolim, et prosequi viagium, in dei nomine, et in bona gratia, cum galeis predictis, expectando etiam, vel non expectando galeam de Corphoi et de Neapoli, prout eis videbitur, vadant et prosequantur viaggium, committanturque dicto vicecapitaneo Culphi, quod associare debeat galeas nostras Romanie, usque ad buccam majoris maris, casu quo illuc ire deliberarent, deinde revertatur Constantinopolim, expectaudo illic reditum ipsarum galearum, assecurandoque eas naves, et alia nostra navigia ac bona mercatorum nostrorum, deffendendoque urbem illam, casu quo per teucrum debellaretur.

Verum, si per accessum Constantinopolim, videretur dicto vicecapitaneo Culfi res illas non esse in periculo, sed conditionatas per modum, quod licentiari possent, una vel plures de dictis galeis, videlicet de Neapoli et Corphoy, ac etiam de Nigroponte, sicut sibi videbitur, ut redeant ad disarmandum.

Si vero in Nigroponte, non videretur maiori parti predictorum, propter illa que haberentur, quod galee nostre Romanie secure ire non possent ad viagium suum, eo casu, etiam relinquantur arbitrio et deliberationi predictorum omnium, seu majoris partis eorum, mittere galeas nostras subtiles usque Constantinopoli ad supervidendum et intelligendum conditiones illarum partium, et si ad appulsum earum, constanter res ille in periculo repperirentur, sit in libertate vicecapitanei, remanendi cum omnibus, vel parte galearum predictarum, pro defensione illius civitatis. Demum, omnibus suprascriptis bene intelectis et examinatis, disponere possint, sicut eis videbitur, tam in prosequendo viagium galearum Romanie, quam etiam in remanendo, et disonerari faciendo galeas Romanie, deliberarent sicut melius et utilius esse cognoverint.

Preterea, ut armamento galee de Nigroponte detur celeris expeditio, scribatur regimini Corphoy, sibique mittantur litere nostre directive regimini Nigropontis, mandantes, quod galeam illam immediate armare debeat, ut subito esse possit ad nostra mandata, quas literas dictum regimen immediate mittat per viam Ostrie Nigropontem. [p. 71 modifica]

Ordinetur preterea, quod si ad appulsum prefati vicecapitanei nostri Corphoum, vel Mothonum, intelligeret a certo, galeas nostras viagii Romanie prosecutas fuisse viagium suum, in hoc casu, armari non faciat galeas de Corphoy, et de Neapoli, sed ipse cum duabus galeis vadat usque Constantinopoli ad intelligendum nova illarum partium, redeundo cum galeis nostris Romanie.

De parte   61   74
De non   9   —
Non sincere   5   7

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453/Documenti/4&oldid=67003"