1) Marce vir, istius mensuram nominis implens,
In te etenim Marci gloria, nomen, amor:
2) Ne pigeat, quaeso, nec spernas futile nomen;
Se prostrat pedibus Purichinella tuis.
3) Platea ut caream, cujus (non) ultima quondam
Pars et pompa fui, quod mihi crimen obest?
4) Sum velut abstracta e nido violenter hirundo,
Raptaque materno sum velut agna sinu.
5) Cur veteri spolior (quoniam tu jura tueris),
Possessu? ad solium nec citor ante tuum?
6) Tot qui post habitas clades victoria clamant,
Exemplo est aliquid perdocuisse meo?
7) Num quia scurra vetor? Pars tertia demitur urbi,
Si scurras omnes hinc procul esse velis.
8) Vel reus accusor, danda est defensio; caussam
Iste meus Doctor, si patieris, aget.
9) Vel culpa careo: hoc aufer mihi dedecus, atque
Purichinellinis gaudia redde meis.
Pagina:Marco e Tòdaro.djvu/193
Inpostasion de letura
Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.