stantinopolis, totque christiani fideles in illis provincijs existentes, ab atrocissimis perfidorum teucrorum manibus dirripi, nisi misericors deus noster, vestraque piissima sanctitas, huic sancto operi favores suos impendat. Est enim infirmitas ista ad excidium tam prope deducta, ut non solum magna spe futuri presidij, ac amplissimis exhortationibus opus habeat, verum etiam omnino necessarium sit, ut veris effectibus et favoribus succurratur. Oramus itaque beatitudinem vestram, ac devotissime supplicamus, et si tamen id non multum expedire credamus, quandoquidem pro summa bonitate et sapientia sua, longe melius quam nos intelligat quanti momenti ac ponderis res ista sit, ut tot malis, totque jacturis christiani fidelium dignetur occurrere; quum ex hoc etiam tot regna, quot sunt in illis partibus Europe, magno periculo subiacere videmus. Et licet maximis, gravissimisque impens is ex presenti bello impliciti simus, tamen si quemadmodum speramus, beatitudinem vestram, huic sancte rei opem et presidia sua ferret, nos quoque maiorum nostrorum consueta vestigia immitantes, in his que poterimus, prompto animo, partem nostram contribuemus. Cognoscimus enim apertissime, favores qui per nos conferri possint, nullo pacto, illos esse, qui magnitudini tante rei satisfaciant. Itaque sicut jam diximus, summe necessarium est per sanctitatem vestram citissime provideri.
Verum ex nunc captum sit, quod scribatur de ista materia reverendissimis dominis cardinalibus venetis, eisque mittatur copia presentium literarum, exhortenturque et rogentur dominationes sue, ut quamprimum sint cum romano pontifice, sibique exhibeant literas ipsas nostras, persuadeantque modis omnibus, beatitudini sue, ad providendum cum omni celeritate, periculis Constantinopolis, procurentque habere responsum, ac de provisione que fiet in ista materia, libeat nos illico facere certiores.
De parte | 153. |
De non | 1. |
Non sincere | 1. |
Quum facit pro nostro dominio, et non nisi multum conferre posset periculis urbis Constantinopolis, tam apud summum pontificem, quam apud serenissimum Imperatorem Romanorum, Regem Aragonum, et Regem Hungarie, dare omnem honestam operam, quod ipsi domini porrigant favores suos, ut illa civitas Constantinopolis male capitare non habeat:
Vadit pars, quod de novo scrivi debeat de ista materia romano pontifici, ac alijs principibus antedictis in bona et pertinenti forma, commemorando etiam eis provisiones per nos factas ex latere nostro, ac declarando eis, quod nullo modo sufficiunt tante rei, quodque penitus necessarium est, pro salute civitatis prefate, quod ipsi etiam porrigant favores suos, ut tantum inconveniens non sequatur, et extendantur litere in illa pertinenti et magis accomodata forma verborum, que videbitur collegio.
De parte | 133. |
De non | 3. |
Non sincere | 2. |