Ritmo belumat

Da Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
75%.svg
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
Wikipedia logo
Varda anca la vose Ritmo Belumat su Wikipedia.
Ritmo bellunese (Ritmo belumat)
1193/1198
Edission e fonte ▼

Anno Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo nonagesimo tertio, Indictione XI, VIIII intrante mense aprilis. Prudentissimi milites et pedites Bellunenses et Feltrenses Castrum Mirabelli maxima vi occupeverunt: Illud vero infra octo dies combuxerunt atque in omnibus edificiis ipsum destruxerunt. Item eodem mense clausas Queri ceperunt et destruxerunt et sexaginta sex inter milites et pedites atque arceatores secum in vinclis duxerunt et predam volentem duo millia librarum habuerunt, alios interfecerunt et alios vero graviter vulnerarunt. Item eo anno castrum Landredi ceperunt; ibi vero homines interfecerunt et XXVI inter milites et pedites atque arceatores secum in vinculis duxerunt, et totum castrum conbuxerunt et funditus destruxerunt.

De Castel d'Ard havi li nostri bona part:
i lo zetta tutto intro lo flumo d'Ard:
e sex cavaler de Tarvis li plui fer
con sé duse li nostri cavaler.

Praeterea domum Bance vi occupaverunt et eam destruxerunt et XVIII latrones inde secum duxerunt. Postea anno 1196, indictione VIII, die VI exeunte mense iunii, dicti milites Bellunenses et Feltrenses ad castrum Giumellarum iverunt: illud autem magna vi in XVII die ceperunt et e conbuxerunt, atque cum omnibus edificiis destruxerunt et cum maxima letitia domibus redierunt. Et hoc totum factum fuit fere sub nobilissimo et prudentissimo d. Gerardo Bellunensi episcopo, anima cuius sit locata in Paradiso. Amen.

Trascrizion de Giambattista Pellegrini[canbia]

De Castel d'Ard av li nost bona part.
I lo getàtut intro lo flum d'Ard.
Sex cavaler de Tarvis li pui fer
Con sé dusé li nostre cavaler.

Traduzion[canbia]

Di Castel d'Ardo ebbero i nostri buona parte, e lo gettarono tutto dentro il fiume d'Ardo. Sei cavalieri di Treviso i più armati, con sé li scortarono i nostri cavalieri.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Ritmo_belumat&oldid=60191"