Salta al contegnùo

Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/10

Da Wikisource
EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
[p. 77 modifica]
10.
1453. Die 15 Januarij (M. V.)
Sec. Sen. T. 20. Fol. 8. tergo.
Ser Paulus Trunus proc., ser Nicolaus Bernardo, ser Marcus Foscari proc., ser Paulus Bernardo Sap. Consilij. Ser Carolus Marino, ser Nicol. de Canali doct. Sap. terre.


Ser Bartholomeo Marcello oratori nostro
ad Imperatorem turcorum.

Habuimus literas vestras datas 25 Septembris preteriti, ex quibus intelleximus omnia per vos gestas usque ad expeditionem earum in executionem mandatorum nostrorum. Postea etiam huic applicuit, licet tamen tardus fuerit in venieudo, prudens vir Nicolaus Sagundino quem ad nos misistis, nobisque in particulari exposuit, quantum per vos sibi commissum extitit, cumque romanus pontifex eum audire voluerit, juxta requisitionem suam, ad euro se contulit, ut subinde etiam ad Serenissimum Regem Aragonum qui eum requisivit, se transferre possit. Licetque idem Nicolaus nundum reversus sit, tamen quia intentio et dispositio nostra est, habere bonam pacem, et amiciciam cum domino imperatore turcorum, volumus et mandamus vobis cum nostro Consilio Rogatorum, quod detis vobis operam eundi quamprimum ad presentiam ipsius domini teucri, declarando sibi hanc bonam mentem et intentionem nostram, vivendi in pacem eum Excellentia sua per illos modos, et cum illismet conditionibus, qui et que continentur in pace quam habuimus cum Imperatore quondam domino genitore suo, ac aliis progenitoribus suis, et ita volumus, quod super hoc omnimodam experientiam faciatis.

Verum quum sicut per vestras literas, et per ipsum Nicolaum intelleximus, ex praticis per vos habitis, videtur, prefatum dominum teucrum a nobis velle habere pecunias, dicimus, quod si Excellentia sua vult nobis dare Stalimenem et illas alias insulas extra strictum, que fuerunt olim Imperatoris Constantinopolis contenti sumus dare sibi annuatim ducatos 111/m. pro insulis antedictis, et si facta omni instantia, non possetis remanere concors cum 111/m. duct. contenti sumus quod faciatis cum 1111/m. et non possendo etiam concludere hoc modo, tandem contentamur, non possendo melius facere, quod concludatis cum duct. V/m. annuatim. Sed si non possetis habere omnes insulas antedictas, dumodo habeatis Stalimenem, faciatis absque insula illa, procurando habere eam partem aliarum insularum predictarum quam poteritis.

Si vero, facta per vos omni instantia, non esset modus devenire ad conclusionem pacis juxta modos et conditiones superius declaratas, in hoc casu contenti sumus, et volumus, quod intretis ad practicam dicte pacis, per modos quos nobis scripsistis per literas vestras XXV. septembris, fatiendo omnem experientiam avantagiandi nos in omnibus quanto magis possibile vobis erit. Et si non [p. 78 modifica]esset modus, absque pecuniis, devenire posse ad conclusionem, in hoc casu contenti sumus, quod promettere possitis usque ad summam 111/m duct. annuatim solvendorum in Constantinopoli, seu singulis duobus annis, per accessum consulis nostri illuc, per cotimum mercantiarum, et non sub nomine carragij, sicut nobis scripsistis; et si videbitis posse nos aliqualiter avantagiare, bene quidem, quando vero non, contenti sumus, quod concludatis juxta copia capitulorum, sive reformationum nostrarum, quas ad informationem vestram mittimus, his insertas, commemorantes etiam vobis, et volentes, quod si secundum dictas reformationes nostras, concludere non possetis, non restetis tamen, sicut melius facere posse videbitis, devenire ad conclusionem pacis, sicut etiam in fine dicte copie et reformationis cavetur.

Verum, si facta omni experientia, non esset possibile devenire ad conclusionem cum summa 111/m. ducatorum, in hoc casu volumus, quod non possendo aliter facere, condescendatis ad ducat 1111/m. et denique etiam si hoc modo concludere non possetis, fatiatis cum ducat V./m. sicut scripsistis nobis non dubitare posse concludere. Commemorantes preterea vobis, quod si forte promoveretur vobis quicquam quod dare deberemus aliquid domino teucro propter Nepatum, seu alia de causa, date operam, quod omnia comprehendantur et intelligantur in summa nunc debenda per conclusionem pacis quam facietis.

Quum prout nostis, vir nobilis Aluisius Contareno captivus est in seraleo teucri crudelissime tractatus, sunt etiam multi nostri nobiles cives ac subditi, miserabili captivitate detenti in diversis locis illarum partium, mandamus vobis quod, per omnes illos prudentes modos et vias quas magis utiles judicabitis, detis accuratissimam operam, et faciatis omnimodam instantiam et experientiam, tam apud dominum teucrum, quam aliter pro liberatione votiva dicti Aloisi Contareno, et aliorum captivorum suprascriptorum, quam, summum in modum audire desideramus.

De parte . . . . . . . 76.

Ut melius exequi possitis nostra mandata advisamus vos, quod jussimus regimini Negropontis, ac capitaneo nostro generali maris, quod immediate vobis providere debeant de aliqua summa pecuniarum, pro vestris expensis, quas postea ipsi accipient de aliis pecunijs quas ad eos quamprimum missuri sumus, cum una galea nostra, quam de presenti armari facimus, ut ad prefatum capitaneum nostrum se conferat,.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453/Documenti/10&oldid=67017"